THE POETRY ARCHIVES @ eMule.com PRINT CLOSE

Johannis Trottii Epitaphium
by Andrew Marvell

Charissimo Filio &c.
Pater & Mater &c.
funebrem tabulam curavimus.
Age Marmor, & pro solita tua hxmanitate,
(Ne inter Parentum Dolorem & Modestiam
Supprimantur praeclari Juvenis meritae laudes)
Effare Johannis Trottii breve Elogium.
Erat ille totus Candidus, Politus, Solidus,
Ultra vel Parii Marmoris metaphoram,
Et Gemma Sculpi dignus, non Lapide:
E Schola Wintoniensi ad Academiam Oxonii,
Inde ad Interioris Templi Hospitium gradum fecerat:
Summae Spei, Summae Indolis, ubique vestigia reliquit;
Supra Sexum Venustus,
Supra Aetatem Doctus,
Ingeniosus supra Fidem.
Et jam vicesimum tertium annum inierat,
Pulcherrimo undequaque vitae prospectu,
Quem Mors immatura obstruxit.
Ferales Pustulae Corpus tam affabre factum
Ludibrio habuere, & vivo incrustarunt sepulchro.
Anima evasit Libera, Aeterna, Faelix,
Et morti insultans
Mortalem Sortem cum Foenore accipiet.
Nos interim, meri vespillones,
Parentes Filia extra ordinem Parentantes,
Subtus in gentilitio crypta reliquias composuimus,
Ipsi eandem ad Dei nutum subituri.
Natus est &c. Mortuus &c. reviviscet
Primo Resurrectionis.