THE POETRY ARCHIVES @ eMule.com PRINT CLOSE

In Effigiem Oliveri Cromwell
by Andrew Marvell

Haec est quae toties Inimicos Umbra fugavit,
At sub qua Cives Otia lenta terunt.
In eandem Reginae Sueciae transmissam
Bellipotens Virgo, septem Regina Trionum.
Christina, Arctoi lucida stella Poli;
Cernis quas merui dura sub Casside Rugas;
Sicque Senex Armis impiger Ora fero;
Invia Fatorum dum per Vestigia nitor,
Exequor & Populi fortia Jussa Manu.
At tibi submittit frontem reverentior Umbra,
Nec sunt hi Vultus Regibus usque truces.