Poetry Archives
@ eMule.com
      
advanced
tips
   
 Poetry » Classic Poets » Andrew Marvell »
 In Legationem Domini Oliveri St. John Ad Provincias Foederatas
 E-Mail  Printable View

In Legationem Domini Oliveri St. John Ad Provincias Foederatas
by Andrew Marvell

Ingeniosa Viris contingunt Nomina magnis,
Ut dubites Casu vel Ratione data.
Nam Sors, caeca licet, tamen est praesaga futuri;
Et sub fatidico Nomine vera premit.
Et Tu, cui soli voluit Respublica credi,
Foedera seu Belgis seu nova Bella feras;
Haud frustra cecidit tibi Compellatio fallax,
Ast scriptum ancipiti Nomine Munus erat;
Scilicet hoc Martis, sed Pacis Nuntius illo:
Clavibus his Jani ferrea Claustra regis.
Non opus Arcanos Chartis committere Sensus,
Et varia licitos condere Fraude Dolos.
Tu quoque si taceas tamen est Legatio Nomen.
Et velut in Scytale publica verba refert.
Vultis Oliverum, Batavi, Sanctumve Johannem?
Antiochus gyro non breviore stetit.